monumenta.ch > Cassiodorus > 117 > 76 > ad Philippenses, 2 > 58 > ad Titum, 1 > 3 > 22 > 53 > 23
Cassiodorus, Historia Eccl., 6, XXII.Pars libri Athanasii de Satisfactione fugae. <<<     >>> XXIV.De Hilario Pictaviensi.

Cassiodorus, 6, CAPUT XXIII.Quia Eusebius veniens Antiochiam propter Paulinum, et divisum videns populum fuerit indignatus.

1 Eusebius interea Vercellensis episcopus repente postmodum ab Alexandria venit ad Antiochiam, et inveniens Paulinum a Lucifero consecratum, plebemque divisam, Meletiique sequaces missas facientes seorsum, valde commotus est, quia factae ordinationi non universi consenserant; reprehenditque apud semetipsum quod gestum est, et pro reverentia Luciferi, habita taciturnitate discessit: promittens in conventu episcoporum quae gesta fuerant emendanda: habens tamen curam maximam, eos unire non potuit.
2 Inter haec etiam Meletius ab exsilio remeavit; inveniensque seorsum celebrare collectas socios suos, praesidebat eis; sed ecclesias quidem obtinebat Euzoius, Ariani dogmatis praesul. Porro Paulinus unam tantummodo parvam intra civitatem detinebat ecclesiam, ex qua eum Euzoius pro sui reverentia non eiecit.
3 Meletius autem extra civitatis portas solemnia celebrabat. Tunc igitur hoc modo de Antiochia discessit Eusebius. Verum Lucifer sentiens non suscipere Eusebium eius ordinationem, hoc putavit iniuriosum, ac vehementer irascebatur, et communicare declinabat Eusebio. Sed etiam quae synodo placuerant, per contentionem reprobare nitebatur. Haec dum inter eos tristitiae tempore gererentur, multos ab Ecclesia removerunt, et denuo altera Luciferianorum haeresis est exorta.
4 Sed Lucifer iram suam nequaquam complere praevaluit; erat enim confessionibus suis obstrictus, dum per suum diaconem promisisset ratum se habiturum quod fuisset a concilio definitum. Quapropter ipse quidem Ecclesiae tenens fidem, in Sardiniam ad proprium remeavit thronum. Hi vero qui prius cum eo contristati fuerant, hactenus ab Ecclesia segregantur.
5 Verum Eusebius adinstar optimi medici iter faciens per Orientem, infirmos fide recreabat, imbuens atque docens praedicationibus ecclesiasticis universos. Hinc transiens venit in Illyricum; et inde rursus Italiam peragrans, haec ipsa pronuntiabat. [SOCRATES, lib. III, cap. 7. Edit. Christ. Vales. cap. 9, p. 180.]
Cassiodorus HOME

bav823.237 bav824.172 bnf1603.118

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik